라틴어 문장 검색

Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per hominis probitatem mereantur honorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:8)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
Vix est enimquicquam tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur, conprehendaturad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nichil scitur perfecte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:4)
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis, Et pedibus siccis permare currit homo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:4)
""Vix enim est aliquid tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciaturvel comprehendatur ad liquidum, nisi forte illud perfecte sciatur, quodnihil scitur perfecte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 73:7)
Accidens autem dormitionis quod est pronosticum futuri, non potest causari a calido et humido, frigido et sicco, quae sunt in materia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:5)
non inferior, quia illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quorum nullum est fatum, nec superior, quia causa superior est circulus caelestis cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed causam fati;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 17:5)
ubi dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis minorando humores corpora disponit ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens per calida et humida corpora disponit ad sanguinem et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:9)
A prima enim incensione usque ad hoc quod est dimidia, est calida et humida sicut vernum tempus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:6)
a seconda meditatione usque ad coniunctionem est frigida et humida sicut hiems.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:9)
Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum, quam figuram non reciperet nisi esset humida et hanc mutationem facit vis formativa cordis vecta in locum membrorum per spiritum exsufflatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:27)
Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem motivam et operativam nisi per consolidationem et colligationem, quae sexta mutatione complentur per calorem cordis cum spiritu diffusum in membra, qui exsiccans superfluum humidum consolidat et confortat iuncturas et conexiones.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:28)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
Siquidem frigidum calido, et humidum sicco miscetur in nobis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:6)
Quod si in humido hoc faciunt, in arido quid fiet (Luc.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION